Igitur filii Jacob descenderunt in Aegyptum, et steterunt coram Joseph. Qui praecepit dispensatori suo, ut introduceret eos, pararetque convivium, quia secum erant comesturi. Illi timentes se introductos pro pecunia, quam retulerant, dicebant dispensatori, se eamdem retulisse, et eis nescientibus, repositam fuisse etiam in sacculis, qui ait. Pax vobis. Deus vester dedit vobis eam pecuniam, quam dedistis mihi probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon: Parabantque munera donec ingrederetur Joseph meridie. Cui ingresso obtulerunt munera, et adoraverunt in terram, et accepto quod salvus esset pater, benedictoque Benjamin, commota sunt viscera ejus, et ingressus cubiculum flevit. Lotaque facie egressus continuit se, et ait: Ponite panes. Sedit autem Joseph seorsum, tanquam alienigena, et Aegyptii seorsum, ut indigenae et fratres seorsum, ut advenae. Profanum enim putant Aegyptii edere cum Hebraeis; forte pro dispari cultu. Disposuitque Joseph fratres secundum ordinem aetatis eorum, sicut in domo patris sedere consueverant. Datisque partibus, mirabantur quod pars Benjamin quinque partibus excederet. Josephus autem dicit: Benjamin duplicibus partibus honorabat. Utrumque autem stare potest, si quinque ciborum fuerunt impositiones, et de qualibet duplum dedit. Biberuntque et inebriati sunt cum eo, id est satiati cibo, secundum idioma Hebraeorum. Praecepitque Joseph dispensatori suo, ut impleret saccos, et pecunias eorum reponeret, ut prius, et scyphum suum argenteum in sacco minoris reponeret. Factumque est ita. Ortoque mane dimissi sunt. Tunc dispensator, jubente Joseph, secutus est eos, et apprehensis ait: Pessimam rem fecistis. Scyphum furati estis in quo bibit dominus meus, et in quo angurari solet. At illi dixerunt: Apud quemcunque inventum fuerit, quod quaeris, moriatur et nos servi erimus domini tui. Ille scrutatus incipiens a majori, usque ad minorem, invenit scyphum in sacco Benjamin. Illi autem redierunt ad Joseph. Qui ait: An ignoratis quod non sit similis mihi in augurandi scientia. Forte joco dictum est, nec est imputandum. Judas vero plurimum supplicabat, ut ipsum, meliorem pro puero, servum retineret, quia in suam eum fidem receperat a patre.